BOLETAR Halieuticum

BOLETAR Halieuticum
BOLETAR Halieuticum
argenteum librarum XX. apud Trebellium Pollionem in Claudio, c. 17. quid sit, anxios habuit non paucos Eruditorum, cum quaedam exemplatia verba haec plane omittant, alia modo Voleta, modo Voletar, Praeferant. Sed Boletar omnino scribendum esse, Salmas. docet. Eit autem hoc genus vasis, ex Martiali, l. 14. Epigr. 101. notum. et Apicio. Vetus item Epigramma eius meminit:
Comtas nolo dapes, vacuum mihi pone boletar.
Quod placet aspiciam renuo quod saturat.
Scholiastes Iuvenalis, ad illud. Sat. 11. v. 136.
------ ------ Cui cedere debeat omni
Pergula.
Coquina, inquit, quâ boletaria ponuntur. Boletar nempe genus lancis aut disci fuit; quod halieuticum Pollioni dictum est. forre quod piscatorem caelatura expressum haberet; Quemadmodum hederaccam patinam idem vocavit paulo ante, in qua hedera caelate ostendebatur. Sic plane apud Theocritum in poculo piscator expressus habetur et caelô effigiatur:
Τοῖς δὲ μέτα, γριπδ´ς τε γέρων πέτρα τε τέτυκται
Λεπρὰς, ἐφ᾿ ᾇ π δ᾿δων μέγα δίκτυον ἐς Βόλον ἕλκει
Ο῾ πρέσβυς, κάμνοντι τὸ καρτερὸν ἀνδρὶ ἐοικώς.
Sic vetus exstat Epigramma, de Galarea in boletari picta, ex lectione Salmasii:
Indere sueta vadis privato Nympha natatu
Exornat mensas, membra venusta movens.
Comptas nolo dapes etc.
Uti ergo in hoc boletari, Naiserat picta, sic in illo Gallieni, cuius Trebellius meminit, piscator, unde ἁλιευτικὸν appellavit ab atgumento caelaturae. Boletar vero, uti nemo ignorat, cum sic prius dicetetur, quod in eo bobeti tantum apponerentur: postea cibi omne genus sustinendis serviit et pro quoliber vase escario sumi coeptum est. Martialis, l. 14. Epigr. 101.
Cum mihi boleti dederint tam nobile nomen,
Prototomis, pudet beu, servio cauliculis.
Quemadmodum de apalari supra vidimus, Vide Salmas. Not. ad Trebellium Poll. loc. cit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • HALIEUTICUM Boletar — librarum XX. apud Treb. Poll. in Claud. inter dona Gallieni ad Claud. misla: expressum caelo habebat piscatoris vel piscaturae speciem, unde nomen. Quam variis enim argumentis, in caelandis vasis, Vett. luxuria luserit, notum. Sic plane apud… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PISCATORII Ludi — peragi Romae soliti 7. Id. Iunii, fiebant trans Tiberim quotnnis, ut Festus scribit, a Praetore urbano, pro Piscatoribus Tiberinis, quorum quaestus non in macellum pervenit, sed fere in aream Volcani, quod in genus pisciculorum vivorum daretur ei …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”